Montag, 23. November 2015

[ #sprachen ] Nuntii Latini: Nachrichten in lateinischer Sprache

Am 1. September 1989 startete der finnische Hörfunk einen außergewöhnlichen Sendedienst. 

Waren zuvor die einzigen Radioprogramme in einer "toten" Sprache die Gottesdienstübertragungen in Kirchenlatein aus dem Vatikan, stellten die "Nuntii Latini" aus Helsinki mit einem Male alles auf den Kopf.

Seit nunmehr fast einem Vierteljahrhundert ist einmal in der Woche ein fünfminütiges Nachrichtenprogramm in klassischem (und gleichzeitig modernisiertem) Latein zu hören. Jede Sendung enthält zwischen fünf und acht Meldungen aus den Bereichen internationale Politik, Wissenschaft, Kultur und Sport.

Die Popularität der "Nuntii Latini" kann man anhand der Hörerpost sehen: Aus annähernd 50 Ländern kamen bisher begeisterte Briefe, Faxe und eMails. Die meiste Korrespondenz erhält man aus den USA, Irland, Italien und Deutschland. Über 60 Universitäten aus aller Welt, an denen Latein gelehrt wird, forderten Informationen und Lehrmaterialien an. Besonderer Beliebtheit erfreuen sich die "Nuntii" bei Lateinlehrern, die im Gymnasialunterricht nicht mehr ausschließlich auf Caesar und Cicero zurückgreifen müssen. Überhaupt sollte man die Zahl der Personen, die im Schulunterricht oder im Wissenschaftsbetrieb mit der lateinischen Sprache in Kontakt kommen, also zu einem neuzeitlichen "Orbis Latinus", einem lateinischsprachigen Weltkreis gehören, nicht unterschätzen. Der Vatikan geht vielmehr davon aus, dass es für die lateinischen Radionachrichten allein in Europa 15 Millionen potentielle Hörer gibt.

Nachdem die Finnish Broadcasting Company ihren Auslandsdienst eingestellt hat, werden die "Nuntii Latini" nicht mehr über Kurzwelle und WRN ausgestrahlt. Die Nachrichten auf Latein kommen in Finnland jetzt jeden Freitagmorgen und Samstagmittag auf YLE Radio 1. Sie können auch auf der Webseite nachgelesen und als Podcast abonniert werden.

[DIversität ⇔ UNIversität]⇒
Historia: Nuntii Latini 

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum. YLE Radio Finland eosdem nuntios undis brevibus et per satellites et per rete informaticum Internet ubique terrarum divulgat. In Finnia programma in primo reti YLE emittitur.

Singulis transmissionibus, quae quinarum minutarum sunt, res politicae internationales et domesticae Finnicae maximi momenti breviter tractantur, interdum etiam artes resque athleticae, si spatium temporis patitur.

Postquam consilium de nuntiis Latinis inire in colloquio redactoris Hannu Taanila et docentis universitarii Helsinkiensis, Reijo Pitkäranta, captum erat, primi nuntii Kalendis Septembribus anno 1989 emissi sunt.

Inde ab initio Reijo Pitkäranta et Tuomo Pekkanen, professor emeritus, nuntios alternis septimanis colligunt et Latine reddunt.

Praeter redactores tres locutrices nuntios recitant, Virpi Seppälä-Pekkanen (licentiata in lingua Latina) necnon Laura Nissinen (studens) et Outi Kaltio (studens).

Nuntii Latini I-V

Nuntii Latini, dum radiophonice audiuntur, etiam in formam magis permanentem redacti sunt. Quod opus culturale gessit Societas Litterarum Finnicarum, quippe quae textus nuntiorum nec non eorum epitomas Finnicas et Anglicas ac vocabularia typis imprimeret. Singuli libri duos annos complectuntur. Libri.

Relatio annua

YLE ad honorem anniversarii relationem societatis annuam Latine quoque edendam curavit (praeter editiones Finnice, Suetice et Anglice factas). Hunc libellum in Latinum convertit docens Reijo Pitkäranta, unus ex duobus Nuntiorum Latinorum redactoribus.

Relationem annuam Latine proferendo YLE ostendere vult, quam magni eam gratiam aestimet, qua Nuntii Latini apud omnes valeant. Qui nuntii societatem YLE apud omnes gentes notiorem fecerunt, quam ulla alia programmata, nisi forte quod omnium societatum radiophonicarum sola relationem suam annuam Latine edidit.

Radiophonia Finnica Generalis relationem annuam suam Latine redditam scholis et universitatibus in toto orbe terrarum, postquam Radiophoniam de inscriptione sua cursuali certiorem fecerint, libenter mittet.

De re accuratius docet et mandatelas relationis annuae curat:

        Nuntii Latini
        LC 60
        00024 YLEISRADIO
        FINLANDIA
        nuntii.latini@yle.fi

Keine Kommentare: